CARMENTA (Æ)
前往频道在 Telegram
Sodalitas Linguae Latinae utpote vivae fovendae apud Vniversitatem Ruteniae artium humaniorum, quippe quae, anno MMXXII ab Alexio Leucomustaceo condita, discipulos auditoresque quarumcumque disciplinarum inter sese amore Latinitatis iungit. (Æ:project)
显示更多未指定国家语言学20 920
288
订阅者
无数据24 小时
+107 天
+2430 天
帖子存档
288
Amici sodalesque,
Vos non nisi quam rectissime salvere iubeo.
Commonefacere velim proxumam congregationem sodalitatis nostrae Linguae Latinae fovendae die Mercurii, horā 18:30–20:00 actum per Zoom (!) iri. Quaeso vinculo, quod infra est, utamini.
🔗 https://us06web.zoom.us/j/89379162032?pwd=EU6v7XawEzXjFHaFunoas0lmUCTzc7.1 🔗
In proximum!
>>>
Дорогие друзья и коллеги,
Приветствую вас!
Напоминаю, что в среду, в 18:30–20:00, состоится очередное собрание Клуба живой латыни! Как и в прошлый раз, проведём занятие удалённо, по Zoom’у, ссылка на который приложена выше.
До встречи!
288
⚡️ Opus redeamus ad illud, quod prius nobis non sine studii incitamento quaesitum est detrudendamque ad orationis structuram spectat: quonam pacto quave licentia se exordium, narratio, expositio ceteraeque partes cunctae omitti patiuntur? — Ne longe a vi rationeque, ut ait Cicero, artis oratoriae, me auctore, abhorreat, quod professurus sum, mutuabor a Quintiliano ipso, dicenti (VIII, XVIII):
<…> quae humilia — circa res magnas, apta — circa minores videntur.Primum ergo constituendum, utrum parvas, quemadmodum Hermogaros ille definiverat, res amplectitur nostra oratio necne? Sane ridiculum — fieri mehercule neutiquam potest! — si quis forte infanticidae causam numero parvarum collocasset levioribusque verbis poenas Iulium dare oportere coargueretur. Attamen non fugit hucusque nobis hanc causam, quamvis mente difficulter comprehendendam, solummodo nihilque amplius quam exemplar esse; hac igitur venia deprompta, imposuimus ei genus humile vel attenuatum. Idcirco non oppositum praeceptis Quintiliani hoc esse videatur — uti hoc in connexu humilibus verbis, — quandoquidem ipse docet eodem fere loco:
Nec augenda semper oratio, sed summittenda nonnumquam est. Vim rebus aliquando verborum ipsa humilitas adfert.Quid autem hoc cum illa structura, quae proposito nostro coepta est edissertari, habet? Non nitens rursum auctoritati cuiusdam (non ob superbiam quandam impudentiamve, quam iure vituperavit Crassus apud Ciceronis “Brutum” primi libri, sed ob desidiam huiusque momenti inscitiam, unde hauserim auctoritatis probatissimae accomodata, cuius rei dicturus forem, praecepta), a me ipso primum sententiam eruere quam luculentissime conabor, tunc vestro iudicio tamquam luto maculatam exponere, ut denique aut probatione vestra expolitam, aut castigatione iusta deiectam persuadear. Censeo enim humile genus hoc opportunitatis in se quasi intrinsecus continere, quod res humiles humilibusque verbis enuntiatae ad deintegratam structuram magno sine oratori periculo accomodantur, utputa in tertio illo fragmento ab auctore Herenniano adepto. Quod insuper Spei nostrae gratia animadvertimus, quum novissimae huiusce fragmenti sententiam diligenter e conspectu syntaxeos perscrutaremur, ordinem membrorumque subordinationem fere lineae rectae instar cogitationum motum obsequi. His nempe condicionibus, licet aversarum a regulis nomine appellemus, fit ut talis oratio magis naturalis esse videatur neque impudice a Quintiliani (III, 8, VI) dissentiat:
…est aliquid in omni materia naturaliter primum.Ergo, amissa partim structura aut potius permixtis eius inter sese elementis sine terminis certis, effingere in loquendo possumus naturalem quendam sermonem, extemporalem et auditu facilem, quippe qui vel maiores animi affectus movere possit, ubi non artificioso doctorum ordine instructus in antecessum percipiatur, verum autem deorum faucibus exspiratae loquacitati simillimus existimetur, utpote illud penes oratores volitat: “di adsunt”. Ergo si postremo in pauca mihi conferre licet, dixerim aptum generi humili essse laxare structurae assiduitatem, remittere aliquantisper habenas, quoad quidem et causa ipsa, et controversia in ea tumescens et genus seu figura dicendi hoc patiantur neque ad vitiosum aliquid descendant. ⚡️ Nicetas Achyron audacter disseruit. P. S. Multum erit hic surpa expositae sententiae emolumenti ac mihi sane ipsi, si quis aut probare et tolerabilem illam auxilio auctorum classicorum diiudicet, aut eorundem auxilio argumentisque delatis puniat.
288
Amici sodalesque,
Qui quidem volent, cras horā 18:30–20:00 congregationem nostram praestare praesentes possunt.
>>>
Дорогие друзья,
Желающие могут завтра поучаствовать в собрании очно, придя к 18:30 в хорошо знакомый вам ИВКА РГГУ.
288
Amici sodalesque,
Vos non nisi quam rectissime salvere iubeo.
Commonefacere velim proxumam congregationem sodalitatis nostrae Linguae Latinae fovendae perenndie, h. e. die Mercurii, horā 18:30–20:00 actum per Zoom (!) iri.
🔗 https://us06web.zoom.us/j/89379162032?pwd=EU6v7XawEzXjFHaFunoas0lmUCTzc7.1 🔗
In proximum!
>>>
Дорогие друзья и коллеги,
Приветствую вас!
Напоминаю, что послезавтра, в среду, в 18:30–20:00, состоится очередное собрание Клуба живой латыни! Как и в прошлый раз, проведём занятие удалённо, по Zoom’у, ссылка на который приложена выше.
До встречи!
288
⚡️ Vestram desiderationem satiatui poscitur ultima, simul tertia, oratio, a Michael, Iegor et Sergio composita generis causā deliberativi, figurā dicendi humili seu attenuatā. Cuius oratonis argumentum hoc nempe est: Iulius filium suum Marcum forte fortuitoque devoraverat, post quod se poenā liberaturus extemporaria verba taliter promit:
🔗Scitistisne, cives Romani, Iulium filium suum devorasse? Aspicite hunc improbum patrem! Improbe Iuli, quam ob rem filium tuum sicut panem — o factum male! — devoravisti Tantum post maleficium pudet mehercule te vivere! Filius tuus puer bonus fuit. In ludum venit, bene recitavit, computavit. Et tu eum devoraveras! Qua de causa? Num Marcus poenam meritus est? Saturni vestigia sequi voluisti? Heus! Tu, Iuli, olim puerulus eras, parvulus et improbus. Sed pater tuus temet non necavit! Heu! Num tu cares pane et caseo? Heri edidisti tuum Marcum filium, nunc aspicis tuum Quintum filium eumque edere vis. Quis edepol pascet oves tuas et seret frumentum, si tuos filios ambos edideris? Quis edepol curabit te tua in senectute? Et postea voles tuam uxorem edere? Di immortales puniant te, tu carnifex! Tuam coniugem osculari vis, sed illa te timet. Quid dicam? Necamus istum virum improbum. Servemus eius filium Quintum eiusque Aemiliam coniugem! 🔗
Ne aliquid quidem aliud restat nisi repetere iterum iterumque, quo vere pacto amissa atque e medio sublata sit illa quasi soli instar structura uniuscuiusque orationis, de qua saepius sit a nobis commemoratum. Quo vere pacto quāve licentiā? ⚡️
288
Amici sodalesque,
Vos non nisi quam rectissime salvere iubeo.
Commonefacere velim proxumam congregationem sodalitatis nostrae Linguae Latinae fovendae cras horā 18:30–20:00 actum per Zoom (!) iri.
🔗 https://us06web.zoom.us/j/89379162032?pwd=EU6v7XawEzXjFHaFunoas0lmUCTzc7.1 🔗
In proximum!
>>>
Дорогие друзья и коллеги,
Приветствую вас!
Напоминаю, что завтра, в 18:30–20:00, состоится очередное собрание Клуба живой латыни! Как и в прошлый раз, проведём занятие удалённо, по Zoom’у, ссылка на который приложена выше.
До встречи!
288
Amici sodalesque,
Vos non nisi quam rectissime salvere iubeo.
Omnes cupientes ad sequendam congregationem hodie horā 17:15 per Zoom invitantur:
🔗 https://us06web.zoom.us/j/89379162032?pwd=EU6v7XawEzXjFHaFunoas0lmUCTzc7.1 🔗
In proximum!
>>>
Дорогие друзья и коллеги,
Все желающие приглашаются присоединиться к собранию сегодня, в 17:15, через Zoom по ссылке ниже:
🔗 https://us06web.zoom.us/j/89379162032?pwd=EU6v7XawEzXjFHaFunoas0lmUCTzc7.1 🔗
До встречи!
288
Amici sodalesque,
Ob eam causam, quod hodie vespere obcupatus ero, congregatio sodalitatis nostrae erit nulla. Nullam dico fore hodie, dummodo placeat vobis iterum hac hebdomade die Solis hora 17:00–18:30 convenire.
Veniam a vobis poscens,
Nicetas.
>>>
Дорогие друзья и коллеги,
К сожалению, сегодня вечером занятие не состоится. Предлагаю восстановить его так же, в это воскресенье, в 17:00–18:30.
С надеждой на понимание,
Н.
288
Amici sodalesque,
Vos non nisi quam rectissime salvere iubeo.
Omnes cupientes ad sequendam congregationem hodie horā 17:00 per Zoom invitantur:
🔗 https://us06web.zoom.us/j/89379162032?pwd=EU6v7XawEzXjFHaFunoas0lmUCTzc7.1 🔗
In proximum!
>>>
Дорогие друзья и коллеги,
Все желающие приглашаются присоединиться к собранию сегодня, в 17:00, через Zoom по ссылке ниже:
🔗 https://us06web.zoom.us/j/89379162032?pwd=EU6v7XawEzXjFHaFunoas0lmUCTzc7.1 🔗
До встречи!
288
⚡️Amici sodalesque,
Si forte voletis, cras horā 17:00–18:30 per Zoom congregationem actum iri constituamus. Suffragium ferte infra. ⚡️
288
Amici sodalesque,
Vos non nisi quam rectissime salvere iubeo.
Omnes cupientes ad sequendam congregationem hodie horā 18:30 per Zoom invitantur:
🔗 https://us06web.zoom.us/j/89379162032?pwd=EU6v7XawEzXjFHaFunoas0lmUCTzc7.1 🔗
In proximum!
>>>
Дорогие друзья и коллеги,
Все желающие приглашаются присоединиться к собранию сегодня, в 18:30, через Zoom по ссылке ниже:
🔗 https://us06web.zoom.us/j/89379162032?pwd=EU6v7XawEzXjFHaFunoas0lmUCTzc7.1 🔗
До встречи!
